Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 50
vis ac nutrix ab eo est. At Aristot. (2. de anima et 1. ) e contra ait
ignem
devorare absque modo; et quot apposueris ligna comburere in
infinitum,
animal vero cum modo certo coquere et ad certam
determinatamque
quantitatem crescere. Ergo calor est animae instrumentum,
ait,
ab ipsa modificatum. Cui respondeo non posse docere, quomodo
insensatus calor ab
anima regitur. Item ignem robustum robuste
devorare, ignem vero animalis imminutum
blandumque esse,
et calefacere quidem semper et coquere sicut ignis, sed iuxta
proportionem.
Nec posse amplius augeri animal, quoniam auctus calor eius
partes
plures tandem exhalare facit de substantia corporis, quam in
ipsam de cibo
convertit, et tunc fieri decrementum, sicuti in pueritia
fit augmentum, quoniam tunc
blandus est calor, et aeque fundit ac
belle cibum insuetum, et non adeo calefacit
corpus, quod multum
exhalet, sed plus illi aggenerat quam tollit.
~ Postomodum
in iuventute crescente calore, corpus aliquanto magis
calsecit et exsiccatur, et
color non est ut prius, albus, nec caro tam
mollis; abscedente tenuitate, quae sui
mistione mollitiem et candorem
faciebat. Veruntamen crescit semper, dum calor plus
addere potest,
quam resolvere, et in roboris perveniens statum, qui homini
esse
solet in 25. anno fere, tantum educit, quantum inducit substantiae;
ideoque
machina cessat crescere. Sed cum maxime auctus fuerit deinde
calor, plus exhalare de
corpore facit, quam eidem ingeri. Itemque
corpus induratur magis, nec proinde
transitum succis nutrientibus
dat, et calor auctus resolvit spiritus plures;
remanentes vero nequeunt
bene fundere, distribuere, et nutrire. Itaque curvatur
corpus,
crispaturque deficiente succo, et calor propria actione imminutus
remanet
in excrementis, et suo albore albefacit pilos, qui prius a multo
calore
adurebantur et nigrescebantm, ipso cum alba tenuitate exhalante,
et faciem materiem
atram manifestante: Tandem paulatim nutritio
perditur, et spiritus exhalat
deficitque, sicut lucernae flamma deficiente
oleo, quo nutriebatur; et tandem totus,
qui remanet spiritus
exilis exiguusque exhalat, et secum mens a Deo
nobis indita, et
remanet corpus carbo extinctus aut lychnus concrematus. Haec
autem
mors animalis absque dolore fit, cui similis est per Physin; caeterae
vero
cum dolore. Nam aut inflammatio destruit organa, aut
cruditas implet vasa, aut
distillatio suffocat; spiritusque igni in qualibet
fibra carnis, et sanguinis et
nervositatis vivit, violenter eradicatur
de suo habitaculo, quia multus est,
multoque humore irretitus,
pastusque. Quare videat Aristotel. quod sicut incendium ligni et lucernae
deficit seipso, ita animalis vita: Et
sicut ille urit calor, ita et iste
pro rata; et sicut ille vento vel humore nimio
perimitur, aut fracto
vase, ita et iste.
~ Quod autem dicunt quidam Medici, quod
calor nativus non urit